- VIRIA
- I.VIRIAapud Tertullian. de Pallio, c. 4. Utique sicut vestigia caestuum viria occupavit; quid sit, Ambrosius exponit, l. de Abr. c. 9. Has virias quae manum non materiaeli aurô ornarent, sed spirituali actu levarent: manuum scil. ornamentum, sicut viriola, quod inde per diminutionem factum. glossar. Viriolae, περιχέρια, ψέλια. Idem Viriola, κλάνιον, ψέλιον. Quas proin cum armillis iungunt Iureconsulti, Ulpianus, l. 25. §. 10. ff. de auro et arg. leg. Inaures, armillae, viriolae, annuli praeter signatorios. Nomen inde, quod viris victoriae causâ conferebantur, uti quidem Isidorus, Origin. l. 19. c. 31. Interim feminarum adeo fuêre propriae, ut in nomina earum quoque transierint. Lapis antiquus apud Insubres, V. F. PETRONIUS GEMELLUS VIVIR SIBI ET VIRIAE L. F. LUCILLAE UXORI Unde et Salmasius, ad Tertulliani l. Viriae sunt armillae, quas feminae in brachiis gestabant. Profluxisse tamen a viris, ex Isidoro praefato colligas, ubi addit: Armillae proprie virorum. Unde et quondam vuglo Viriliae dicebantur: Nisi virilias virorum, viriolas feminarum dixeris. Videtur sane Plinius inter Virias et Virilias aliquod iposuisse discriminis. l. 33. c. 3. Viriolae (seu, ut alii, Viriae) Celtice dicuntur, viriliae Celtibericae etc. Vide thom. Bartholinum, de Armillis Veter. ut et infra, voce Viriola.II.VIRIAseu WIRLANDIA, vulgo WIRLAND, provinc. Estoniae, inter Alentachiam ad Ortum, et Harriam ad Occasum, in ora Sinus Finnici, ubi aliquot tantum oppida.III.VIRIAurbs Normanniae inferioris Vire vulgo: ad fluv. cognomin. satis culta et lepida, 12. leuc. a Cadomo in Africum, paulo minus a Constantia in Ortum, uti ab ora maris Britannici.IV.VIRIAvulgo VIRE, fluv. Normanniae. Oritur paulo supra Viriam urbem, dein prope Fanum S. Laudi la lbitur, et auctus aliquot rivis, in mare Britannicum et in magnum Vadum seexonerat, prope Isiniacum, 7. leuc. a Baiocis in Occasum.V.VIRIAvulgo VIRE, fluvius Galliae, unus ex quatuor illis, qui apud Abrincatuos, in colle Brimbalio la Bute de Brinbal, orti suô quisque alveô in diversa decurrunt: Sunt enim illa Seva, viria, Egrannia et Nigra. Et Viria quidem, castrum cognomine alluit, ut et castrum vel oppidum S. Lautonis aut Laudi S. Lo: efficitque maius Vadum S. Clementis le grand Ve, quô Constantiensis Comitatus ac pagus a Baiocassino dividitur, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Abrincatui.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.